HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XIX: De lite fratrum pro regno coram Augusto.

Orta est autem seditio, quae in novis rebus accidere solet, plurimi enim sophistas, pro defensione legis occisos, lugebant; omnes fere pontificem, quem Herodes pretio creaverat, amovendum proclamabant. Instante autem azymorum die, cum turba ab immolatione prohiberet pontificem, Archelaus, misso chiliarcho, verbis eos prius sedare attentavit. Cum autem vulneratum remisissent chiliarchum, missa grandi manu satellitum, Archelaus circiter novem millia occidit, et per vocem praeconis omnes ad propria redire commonens, neglecta festivitate, omnes abierunt. Ipse vero cum Nicolao et Ptolomaeo, secretariis patris sui, Romam profectus est, Salomamque, et filios ejus secum duxit, ut cum testamento extremam voluntatem patris sui testarentur, Philippo fratre regni procuratore relicto. Profectus est etiam Romam Herodes Antipas, ut de regno habendo disceptaret cum fratre, oratore Hyreneo, propter acrimoniam dicendi, plurimum confisus. Caesar quoque, ascitis optimatibus Romanorum, partibus prosequendi copiam dedit. Ibique tunc primum Gaium, ex Agrippa, et filia sua natum, filium adoptivum sedere jussit. Archelaus sibi regnum deberi asserebat, et aetatis merito, et secundi testamenti voluntate. Antipas vero primum testamentum debere servari, aiebat, quod pater, quando compos mentis esset, inscripserat. Secundum vero nullum fore, quod ipsum pater mentis impos fecerat. Nam et tunc propria manu se appetierat. Addebat quoque, quod Archelaus umbram regni detulisset ad Caesarem, cum ipse corpus rerum gerendarum sibi rapuisset; postremo, quod initia potestatis suae novem millium occisorum sanguine maculasset. Caesar vero responsum differens, secum de cognitis deliberabat, an aliquem regni successorem constitui oporteret, an toti familiae distribui principatum, praesertim cum litteras varias de Syria accepisset, Judaeos defecisse nuntiantes. Interim quoque mater Archelai mortua nuntiatur.